Alberti Magni E-Corpus

Colour Key
matched textunedited formscorrected formstransliterated Greektransliterated Hebrew
Alberti Magni e-corpus search: vermis

Searching texts for exact matches (but ignoring capitalization)

Super prophetas minores (ed. Borgnet, 1892), Jonas, in cap.4, v.7, p.310b
/310a/non habuimus : sed habitavimus in tabernaculis. Didymus, Brachmannorum rex, in epistola ad Alexandrum : "Antra nobis domus sunt, quae dum vivimus, proficiunt in hospitium : dum morimur in sepulcrum." "Et sedebat," hoc est, quiescebat, "subter illud in umbra," hoc est, in refrigerio. Cant. II, 3 : Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi. "Donec videret quid accideret civitati." Adhuc enim haesitabat, quem eventum res sortiretur, eo quod de hoc expresse a Domino non fuerat instructus. Simile, Luc. XIX, 41 et 42 : Videns Dominus civitatem, flevit super illam, dicens : Quia si cognovisses et tu. In Psalmo, LXXII, 3 : Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
Versus 6
"Et praeparavit." Tangitur hic prophetae instructio, et habet duas partes. Primo enim ponit factum per quod instruit : secundo, instructionem, ibi, "Et dixit Dominus ad Jonam."
Dicit ergo : "Et praeparavit Dominus Deus hederam," quae vel statim ibidem nata fuit per miraculum, vel forte antea nata per verbum Domini super umbraculum repere coepit, et rependo undique et foliis operiendo densam fecit umbram, quae et radiis solis resisteret, et impetum ventorum et maxime venti urentis excluderet. Isa. IV, 6 : Tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu, et in securitatem, et absconsionem a turbine, et a pluvia. "Et ascendit super caput Jonae," Glossa, "subito Dei virtute," "ut esset umbra supra caput ejus," hoc est, refrigerium. Hedera enim significat virorem temporalium, servis Dei et Ecclesiasticis personis collatum, in cujus umbra necesse est aliquando quiescere. Genesis, XVIII, 4 et 5 : Lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis. "Et protegeret eum," ne scilicet vento, vel pluvia, vel aestu laederetur. Isaiae, XXXII, 2 : Erit vir sicut /310b/qui absconditur a vento, et celat se a tempestate. "Laboraverat enim," et ideo, supple, refrigerio indigebat, Matth. XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. "Et laetatus est Jonas super hedera," hoc est, hederae refrigerio, "laetitia magna." Necesse est enim etiam in corporali consolatione laetari laborantem : quia spiritualia sine temporalibus non subsistunt. Psal. CVI, 5 et 6 : Esurientes, et sitientes : anima eorum in ipsis defecit. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Isa. LXV, 18 : Gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his, quae ego creo.
Versus 7
"Et paravit Deus vermem," quem necesse fuit venenosum esse, quia rasura dentis non ita subito aruisset hedera. "Ascensu diluculi in crastinum," ut scilicet orto sole jam percussa esset hedera et arida. Isa. XL, 24 : Repente flavit in eos, et aruerunt. "Et percussit hederam," vermis scilicet, "et exaruit." Jacob. I, 11 : Exortus est sol cum ardore, et arefecit foenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit.
Versus 8
"Et cum ortus fuisset sol," qui scilicet vapores movet et elevat, "praecepit Dominus vento calido," australi scilicet, "et urenti," hoc est, exsiccanti, per quem scilicet hedera exsiccaretur penitus, et auferretur umbraculum. Job, XXVII, 21 : Tollet eum ventus urens. "Et percussit sol," ablato scilicet umbraculo, "super caput Jonae," quod aliquando mortiferum est, sicut patet, Judith, VIII, 2 et 3, ubi Manasses, vir Judith, mortuus est, quia venit aestus super caput ejus. "Et aestuabat." Calor enim solis etiam aliquando febrem inducit. Apocal. XVI, 8 et 9 : Datum est aestu affligere homines, et igni : et aestuaverunt homines aestu magno. "Et petiit animae suae ut
 
Word(s) or phrase(s) to be searched (using exact match)
Regions to search
Style sheet for display
  
  
Corpus  

Alberti Magni e-corpus text search, St. Jerome's University/University of Waterloo
Last compiled Apr 2 2019 16:25:40