Alberti Magni E-Corpus

Colour Key
matched textunedited formscorrected formstransliterated Greektransliterated Hebrew
Alberti Magni e-corpus search: abstinere

Searching texts for exact matches (but ignoring capitalization)

Super IV libros Sententiarum (ed. Borgnet, 1893-4), Lib.IV, dist.32, art.4, p.273a
/273a/ponderatio non est digna continentis animae. Ergo justitia non potest recompensari.
2. Item, Supra habitum est, quod sanctiora sunt conjugia pari voto continentium : ergo usus coitus minuit sanctitatem : ergo impossibile est, quod coitus alicui imputetur pro perfectione sanctitatis.
AD HOC dicendum, quod Augustinus hic loquitur de reddente invite, cujus tota devotio est ad continentiam, et tantum debito matrimonii, et fide thori potius ad solutionem cogitur, quam carnali desiderio incitetur.
AD PRIMAS autem rationes dicendum, quod si justitia et castitas comparantur secundum hoc quod valent politegiis et ad alterum, vincit justitia castitatem : si autem comparantur secundum decorem et honestatem quam habent, vincit castitas justitiam.
Et secundum primum modum procedunt rationes primo inductae : secundum alterum autem procedunt rationes secundo inductae.
Et per hoc patet solutio ad utramque partem objectionum.
ARTICULUS IV.
An debitum debet solvi non exigenti ?
Tertio quaeritur, Utrum solvi debet non exigenti ?
Videtur, quod non : quia
1. Qui tacet, consentit : mulier ergo vel vir non requirens debitum, videtur in hoc consentire, quod non solvatur : cum ergo melius sit abstinere, quam uti coitu, videtur quod talis non debet solvere.
2. Item, Etiam exigentem precibus potest avertere ne exigat : ergo multo magis non exigenti potest non solvere.
/273b/IN CONTRARIUM hujus est, quod solutio debiti ordinatur contra damnabiles corruptelas mollitiei, et sodomiae, et adulterii : sed quidam conjuges sunt ex verecundia non se revelantes suis conjugibus, et tamen ardent in suis desideriis : ergo videtur, quod illis sit solvendum, etiam non exigentibus.
RESPONSIO. Dicendum mihi videtur, quod discretum est solvere etiam non exigenti, qui signa quandoque habet petulantiae, et etiam illi conjugi qui non contradicit, sed silenter patitur solutionem.
AD HOC autem quod primo objicitur, dicendum quod licet non requiratur ex verecundia, tamen jus praeviae petitionis, scilicet quando contrahit matrimonium, adhuc stat, et tunc in contractu primo semper intelligitur petere nisi reclamet aliquando aliqua de causa.
Quod autem objicitur, quod qui tacet, laudat : dicendum quod hoc est verum, quando nihil dixit in contrarium : sed hoc non est in conjugibus qui contrahunt ut debitum eis solvatur.
AD ALIUD dicendum, quod non est tutum nisi fiat legitima causa temporis aut infirmitatis : et tunc etiam puto, quod non debet averti cum instantia et pertinacia.
ARTICULUS V.
An vir potest vovere non reddere debitum sine consensu uxoris ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, ante medium : "Nam vovenda talia non sunt a conjugatis, nisi ex consensu, etc."
Ponamus enim, quod alter conjugum voveat sine consensu alterius, ut numquam exigat.
 
Word(s) or phrase(s) to be searched (using exact match)
Regions to search
Style sheet for display
  
  
Corpus  

Alberti Magni e-corpus text search, St. Jerome's University/University of Waterloo
Last compiled Apr 2 2019 16:25:40