Alberti Magni E-Corpus

Colour Key
matched textunedited formscorrected formstransliterated Greektransliterated Hebrew
Alberti Magni e-corpus search: "Lex autem quae praeceptum est principis"

Searching texts for exact matches (but ignoring capitalization)

Ethica (ed. Borgnet, 1891), Lib.X, tract.3, cap.2, p.637b
/637a/carnales delectationes appetentes, sermoni non obediunt : et ideo illos tristitia oportet puniri, quemadmodum subjugalem bovem vel asinum. Propter quod et dicunt quod talibus tales tristitiae interminandae sunt, quae maxime contrariantur delectationibus quas amant.
CAPUT II.
Qualiter legibus quis disponitur ad bonum ?
Si igitur haec sic se habent quemadmodum dictum est, oportet eum qui futurus bonus est, primum bene nutriri et assuefieri secundum leges, et deinde secundum enutritionem vivere in adinventionibus studiosis : ita quod nunquam agat prava volens et nolens. Ignorans enim volens agit : enutritus autem in bonis bonorum ignorantiam habere non potest. Haec autem pro certo fiunt et proveniunt si enutriantur et vivant secundum quemdam intellectum practicum et legalem, et vivant secundum rectum ordinem qui fortitudinem violentiae habeat et cogentem ad bonum. Talis autem ordo non est paternus : paterna enim praeceptio non habet fortitudinem et violentiam cogentem. Talis etiam non est aliqua amicabilis admonitio vel redargutio. Et universaliter loquendo, quaecumque admonitio est unius viri, non publicae personae, et quae non est sicut rex in civitate, vel sicut alia persona publica, vel alicujus alterius talis, sicut est praefectus, /637b/vel praetor, vel alius reipublicae consulens, non habet virtutem coactivam, nec sufficiens est ad inducendum ad bonum.
Lex autem quae praeceptum est principis coactivam habet potentiam : eo quod auctoritatem accipiens a principe, sermo est edictus ab aliqua prudentia et intellectu humanorum, ex quo hominis ad bonum diriguntur. Nati sunt enim communiter homines odire et aspernari castigationes contrariantes motibus suis, ab hominibus privatis in eruditione propositas : quamvis forte ratione fiat talis castigatio. Objiciunt enim quod ex invidia factum sit, vel ex odio. Lex autem nulli onerosa est : quia nullum specialiter tangit, quando praecipit epieikê sive bona. Et talis quidem ordinatio legum valde necessaria est, quamvis a multis et in multis civitatibus neglecta sit. In sola enim Lacedaemoniorum civitate et valde paucis aliis, legispositor curam ferre videtur, quales enutritiones, et quales artum et exercitiorum adinventiones in civitate debeant esse. In pluribus autem civitatibus neglectum est de talibus aliquid dicere vel ordinare : et vivit unusquisque ut vult : ita quod Cyclopes, prout scribit Themistius, non ordinem sequuntur puerorum et uxorum : pueros enim dimittunt vivere ut volunt, et uxores similiter.
Ex omnibus igitur inductis patet, quod optimum est ut communis vitae cura recta habeatur, et qualiter omnes communiter recta possint operari. Tales autem communem curam negligentibus contingit, quod unusquisque prout sibi videtur, eligit. Hoc autem videtur ad virtutem conferre suis filiis et suis amicis : et hoc imperfectum est ad rempublicam civitatis. Si ergo aliquis fiat legispositivus in civitate ex communi civium electione et consensu, ille maxime habet posse ad communem curam reipublicae, sicut patet ex praedictis. Manifestum enim est quod communes curae per leges fiunt. Curae autem epieikeis sive bonae sunt, quae sunt per leges studiosas. Sive autem illae scriptae sint vel non scriptae, nihil videtur
 
Word(s) or phrase(s) to be searched (using exact match)
Regions to search
Style sheet for display
  
  
Corpus  

Alberti Magni e-corpus text search, St. Jerome's University/University of Waterloo
Last compiled Apr 2 2019 16:25:40