Alberti Magni E-Corpus

Colour Key
matched textunedited formscorrected formstransliterated Greektransliterated Hebrew
Alberti Magni e-corpus search: "dare in cibum"

Searching texts for exact matches (but ignoring capitalization)

1 (1) match (instances) in Super Lucam (ed. Borgnet, 1894-1895)
  1. Super Lucam (ed. Borgnet, 1894-1895), in cap.22, v.19, p.673b
    Nihil etiam amabilius injungi potuit. Hoc enim sacramentum et amoris, et unionis est effectivum. Amoris enim maximi indicium est, seipsum dare in cibum. Job, XXXI, 31 : Si non dixerunt viri tabernaculi mei : Quis det de carnibus ejus, ut saturemur ? Quasi dicat : Tantum dilexi eos, et ipsi me, quod ego in visceribus eorum esse cupiebam : et ipsi me sic sumere, ut mihi incorporati membra mea fierent. Non enim intimius nec naturalius mihi uniri poterant, et ego eis. Et ideo dicit Hilarius in nono libro de Synodis, quod per hoc Sacramentum naturaliter in Deo efficimur, et ipse in nobis. Et sic verificatur quod dicitur, Joan. XVII, 21 : Tu, Pater, in me, et ego in te, ut ipsi in nobis unum sint. Sic ergo unionis nostri cum capite est effectivum : ut corpori incorporati simus ad sacramentorum communionem : sanguine suo infusi, ad intimorum nostrorum aspersionem : aqua cordis sui abluti, ad conscientiae emundationem : anima sua redempti, ad perfectam cum Deo Patre reconciliationem : Spiritu sancto suo vegetati, ad omnis spiritualis vitae deperditae restaurationem : et deitate sua consummati, ad omnis virtutis perfectionem. Et sic sibi optime sumus uniti, ad perpetuam in ipso mansionem. Joan. VI, 57 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Hoc igitur est summi amoris indicium : quia amor, ut beatus dicit Ierotheus, unitiva est virtus. Unde, Joan. XIII, 1 : Cum dilexisset suos /674a/qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Et hoc dictum est in coena corporis et sanguinis sui, in qua nos, sicut dictum est, sibi univit, ut nos ad suam, ut Hilarius dicit, converteret naturam et virtutem : et sic nos in ipso Patri offerret.

Word(s) or phrase(s) to be searched (using exact match)
Regions to search
Style sheet for display
Number of matches per text to display
Continuing from which match? 
  
  
Corpus  

Alberti Magni e-corpus text search, St. Jerome's University/University of Waterloo
Last compiled Apr 2 2019 16:25:40