Alberti Magni E-Corpus

Colour Key
matched textunedited formscorrected formstransliterated Greektransliterated Hebrew
Alberti Magni e-corpus search: tract|caput

Searching texts for exact matches (but ignoring capitalization)

3 (4) matches (instances) in Sermones de sancto Augustino (Augsburg) (ed. Schneyer, 1969)
  1. Sermones de sancto Augustino (Augsburg) (ed. Schneyer, 1969), 1, p.111
    /111/2.
    In Augusta apud fratres infra octavas Augustini die tertia in vulgari.
    Non potest civitas etc. [Matth. 5, 14].
    Verba ista loquitur Dominus de discipulis suis, quod ipse misit pro doctoribus toti mundo. Non inquit civitas etc. Dixi superius quod ecclesia sive christiana vita civitas dicitur propter quattuor, scil. propter munitionem, urbanitatem, unitatem et libertatem, quia aliam libertatem ab antiquis temporibus habent cives, quam non habent rustici prosecutores sive decommunicatores, qualiter ecclesia sive vita christiana civitas est constructa ex vivis lapidibus quemadmodum primae civitates aedificatae fuerunt. Debiliores enim priusquam civitates circumdarentur muris mortuis et plebei manserunt in medio et fortiores et ad bellum meliores manserunt extra in circuitu, ut aliis essent murus et isti fuerunt vivi lapides civitatum. Ita etiam admodum talium civitatum ecclesia de vivis lapidibus adunata est et constructa. Et qualiter istud fit, totum dictum est in praecedenti sermone.
    Modo dicendum est de urbanitate civitatis, quam vocare possumus ordinem sive potestatem vel in theutonico Gemeyscaph illorum, qui in civitate sub civilibus legibus commorantur ista urbanitas idest Geburscaph sive ordo consistit in tribus secundum philosophos et etiam legem divinam, que adeo necessaria sunt cuilibet civitati, quod unum non potest esse sine alio. Fratres sine istis tribus civitas umquam non potest esse civitas sapienter et bene ordinata. Vocantur autem tria haec monarchia, aristocratia et thimocratia, et quod haec vera sint, ante dictum est multis annis in libris gentilium et in lege nostra multa de eis testimonia invenimus. Ubicumque enim multitudo hominum congregata est sine hiis nequam poterit gubernari videl. sine regno etc. Regnum dicere possumus potestatem, quae consistit in rege, aristocratiam potestatem, quae consistit in illis, per quorum sapientiam tum rex quam tota civitas regitur. Thimocratia potestatem, quae contra in divitiis et vocavit eam divitum potestatem. Ista a me non dico, sed scripserunt ea magni philosophi, inter quos primus fuit Solon, qui nocte dieque diligentissime studuerit, quo sensu, quo ingenio civitas aliqua sive res publica vel quaelibet multitudo hominum ordinate et optime regi posset. Viderunt siquidem, quod nulla multitudo maxima hominum gubernari posset absque capite, ad cuius imperium facerent facienda et dimitterent dimittenda et propter hoc ordinaverunt, ut unus esset omnium caput et istum regem vel potius monarcham appellarent. Item viderunt, quod unus non sufficeret audire totam multitudinem et singulorum quaerimoniis respondere et propter hoc ordinaverunt, quod sub monarcha vel sub rege essent aliqui aristocratos ab aris, quae est virtus et cratos, quod est potestas dicti, videl. homines virtuosi, qui darent et dictarent sententias et jura ederent, ad
  2. Sermones de sancto Augustino (Augsburg) (ed. Schneyer, 1969), 3, p.124
    /124/etc. Quando pecuniam sepelio in sudario idest in corde instabili et terrenum (et) non do pauperibus, usuram exinde non capio. Dicit Ps. : Sumite psalmum et date tympanum. Tympanum quod fit de pelle sicca est terrenum solatium. Psalmus est laus Dei cum cantico et significat aeternum gaudium. Dicit ergo Sumite etc., quod dicit, date pauperi temporale solatium et pro eo regnum caelorum accipite. Bona est ista negotiatio, per quam bonum, quod habeo tibi do et tuum meum facio. Sic intelligitur istud Actuum : et nemo eorum, quae possidebat suum esse dicebat etc. Certe aliqui habuerunt castra et domos proprias, sed haec sua non dicebant, quia solatium, quod isti habuerunt in eis alterius reputabant et etiam econtrario. Quod enim Deus uni dedit, caritas hoc commune fecit. Unus erat pater omnium scil. Deus et una hereditas omnium scil. vita beata. Magna esset temeritas, si panem, quem fratres mei ad communem utilitatem mendicant, propter hoc meum dicerem, quia eum coram me fregissem vel incidissem. Ita est de verbo Dei. Si panem istum habeo non meum, sed aliorum reputare debeo, etiam si illum fregerim. Tren. Parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret illis, quod dicit, mundus satis petit panem istum, sed nemo frangit, quia suum reputat eum, panis clausus in archa quid valet ? De ista et negotiatione dicit Augustinus in persona Domini : Venale habeo, venale habeo. Quid dicitur Regnum caelorum. Quo pretio emitur paupertate regnum ignorantia gloria morte vita etc. In negotiationibus solent esse mediatores contractuum ita et in ista negotiatione mediatores confessores sunt, verbi gratia, aliquis vult emere regnum Dei. Venit ad confessorem, statim dat ei consilium, qualiter illud emat. Emit siquidem jejunio, oratione, eleemosinis et ceteris huius. Sed dicunt quidam : Domine, doleo caput, non possum jejunare, non possum orare. Doleo dorsum non possum male jacere etc. huius. Certe isti volunt multum accipere, sed parvum dare. Mala est ista negotiatio et sic patet de prima parte justitiae quae est reddere unicuique quod suum est, quae justitia communicationis dicitur.
    Sequitur de secunda parte, quae est servata uniuscuiusque propria dignitate quae justitia distributionis vocatur et ista multipliciter, in tribus attenditur, ut videl. unicuique fiat distributio pro dignitate, pro merito et pro congruo licet enim aequaliter reddere debeo regi et pauperi, nobili et ignobili quod suum est non tamen distribuere aequaliter debeo, sed uni plus et alteri minus verbi gratia, aliqui agri circa civitatem sunt, mensurari debent et distribui secundum dignitatem distribuendi sunt, quia plus dandum est regi quam principi et plus principi quam garrioni, similiter plus dominae quam ancillae. Si enim dominus aut domina habent decem servos aut ancillas et quilibet vel quaelibet tantum deberent accipere quantum dominus aut domina, stare non posset. Item si tantum garrio quantum rex, periret regnum et res publica solveretur.
    Item secundum merita distributio facienda est. Verbi gratia dux aliquem ducit exercitum superat inimicos ducit spolia, aequum est ut dux,
  3. Sermones de sancto Augustino (Augsburg) (ed. Schneyer, 1969), 6, p.139
    /139/eam intime salutant dicantes : O salve beata civitas, vale beata patria. Dicit poeta : Nescio, quo natale solum dulcedine cunctos etc. secundum glossam loquitur more navigantium, qui quando veniunt portari a navi dicunt : O salve etc. Dicit Jacob : Dies peregrinationis meae parvi et mali etc. Nota, habebant utique etc. In Aegypto sunt, qui in mundo sunt, qui in peccato sunt. Quando aliquis Aegyptum istam transit ad vitam clericorum non debet transire ad abusum divitiarum, ad excessum deliciarum. Hoc enim est redire in Aegyptum, quia ista abundant in Aegypto, sed debet esse contentus gradu professionis suae et non redire ad voluptatem semper caelestem patriam habendo prae oculis. Hoc enim levem sibi pedem faciet eum currere. Unde idem apostolus dicit : Festinemus ingredi in illam requiem etc. In illam, inquit, requiem, ubi Deus post fabricam mundi caput suum reclinavit, sic patet quod visio civitatis istius sublevat desiderium et accelerat cursum, et ideo est super montem posita, ut eminus videatur.
    Iterum ostendit Deum quaerentibus in sanctificationem sollemnitatis. O quanta sollemnitas, audi Ps. Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cuius participatio est in idipsum. Illuc enim etc. Ad confitendum nomini Domini. Egregie dicit ut civitas non ut casale. Casalia sunt loca irrationabilium animalium, scil. vaccarum, ovium, bubalorum et ceterorum huius propria sunt receptacula feni, fimi et palearum ad nutrimentum animalium carentium ratione. Sed ista aedificatur ut civitas, quae dicitur civium unitas, ibi enim Pater et Filius unum sunt in Spiritu Sancto. Ibi bonum et jucundum est habitare sanctos in unum, ibi sunt cives rationabiles, ibi panis et vinum corda sanctorum laetificant, qui sunt cibus rationabilium hominum, ibi est locus, in quo convaluit genus Dei. Unde dicitur : Cuius participatio in idipsum. Augustinus dicit : In idipsum est, quod semper idem est. Hoc autem solus Deus est. Tu autem ipse, omnia alia mutationi subjacent. Aristoteles : Non est eadem sanitas in mane et in vespere. Siquidem omni hora alterantur humores. Unde quia idem humores non sunt modo et tunc, nec eadem est sanitas naturae modo et tunc et oportet omnia particularia sic mutantur. Dicit Heraclitus, quod nihil verum potest de talibus responderi. Jacobus : Apud quem non est transmutatio etc. Totum siquidem aeternum praesens est. Hoc autem idipsum participamus non secundum naturam, sed secundum affectum ut gustus delicatos cibos unus plus et alter minus secundum quod magis et minus boni sumus. Ps. Gustate etc. Petrus : Sic tamen gustatis etc. Item secundum intellectum per acceptionem sui luminis. Joh. qui illuminat omnem hominem etc.
    Sequitur : Illuc etc. Tribus domini sunt praecipue clerici, quia ipsi sunt de sorte domini. Unde clericus dicitur quasi in sorte Domini electus,

Word(s) or phrase(s) to be searched (using exact match)
Regions to search
Style sheet for display
Number of matches per text to display
Continuing from which match? 
  
  
Corpus  

Alberti Magni e-corpus text search, St. Jerome's University/University of Waterloo
Last compiled Apr 2 2019 16:25:40