Alberti Magni E-Corpus |
|
/116a/perfector sanctitatis petit hujus oblationis in omnibus, his acceptationem, sicut dicit Gregorius, ut nullius sit irritum votum, nullius vacua postulatio. Et hoc est quod dicitur : Quaesumus, Domine, et placatus accipias : placatus, inquam, servitute cleri et voto totius populi : accipias, hoc est, acceptes, pro omnibus pro quibus offertur. Malach. III, 4 : Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui. Judas enim qui interpretatur confitens et glorificans, signat clerum confitentem confessione veritatis in praedicatione et glorificantem in laude. Jerusalem autem populum signat, cujus sacrificium placet per acceptationem Deo sicut dies saeculi, hoc est, sicut sacrificium a diebus saeculi a sanctis oblatum : et placet sicut anni antiqui, qui sunt anni aeterni, qui non deficient, hoc est, sicut est acceptum ab aeterno in praeordinatione Dei. Diesque nostros. Hoc est quod petitur ab acceptante Deo nobis praestari. Petuntur autem duo, unum pertinens ad tempus, et alterum pertinens ad aeternitatem. Ad tempus quidem pertinet hoc quod dicit : Diesque nostros, huic vitae concessos, in quibus multa turbantia oriuntur. Ad Ephes. V, 16 : Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Genes. XLVII, 9 : Dies peregrinationis meae pauci et mali. /116b/In tua pace, quia illa sola secura est : et est triplex, temporis, pectoris, et aeternitatis. Disponas : quia tuae solius sapientiae est et mala oritura praevidere, et nos in eis ad tuam pacem disponere. Sapient. VIII, 1 : Attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. Deinde tangit quod est aeternitatis duplex, scilicet secundum mali aeterni devitationem, et secundum aeterni boni adeptionem. De mali devitatione dicitur : Ab aeterna damnatione nos eripi, per indulgentiam mortalis peccati. Psal. IX, 19 : Patientia pauperum non peribit in finem. De secundo dicit : Et in electorum tuorum, qui per gratiam finalis et specialis electionis a massa peccatorum separati sunt, jubeas grege numerari : quia ille unus verus est certus in praedestinatione Patris. Psal. CXLVI, 4 : Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. Hoc enim de electis dicitur, quorum nomina in libro vitae sunt descripta : non enim scribuntur ibi per praesentem justitiam, sed per gratiam electionis finalis. Hoc est signatum, I Esdrae, X, 1 et seq., ubi illi qui non potuerunt sunt a populo Domini : quia non fuerunt in numero sanctorum descripti. Quod autem sequitur : Per Christum Dominum nostrum, est conclusio ad quam nullus respondet Amen, sicut in aliis secretorum conclusionibus, nisi Angeli qui in ministerio esse dicuntur. /116/CAPUT X. De modo quo oblatio petitur acceptari. /116a/Quam oblationem, etc. Tangit hic modum quo oblatio petitur acceptari. Tangit autem duo, scilicet mo-/116b/-dum quintuplicem, et in quo modus iste compleatur. Dicit igitur : Quam oblationem, cleri |
Alberti Magni e-corpus text search, St. Jerome's University/University of Waterloo
Last compiled Apr 2 2019 16:25:40